monumenta.ch > Augustinus > 92
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM XCI. SERMO <<<     >>> IN PSALMUM XCIII. SERMO

IN PSALMUM XCII. SERMO AD PLEBEM. MANUSKRIPT-LINKS EINBLENDEN APPARAT EINBLENDEN

1 Psalmi huius titulum, cum pronuntiaretur, audivimus; et quid sibi velit, de Scriptura Dei, hoc est ex libro Genesis, non est difficile cognoscere: in titulo enim tanquam admonemur in limine quid intus quaeramus. Inscriptus ergo est ita: Laus cantici ipsi David, in diem ante sabbatum, quando fundata est terra. Recordantes ergo per omnes dies quid fecerit Deus, quando creavit et ordinavit universa a primo die usque ad sextum diem (septimum enim sanctificavit, quia in illo requievit post omnia opera, quae fecit bona valde), et invenimus eum sexto die fecisse (qui dies hic commemoratur, quia dicit, ante sabbatum) omnia animalia in terra: deinde ipso die fecit hominem ad imaginem et similitudinem suam. Non autem sine causa illi dies sic sunt ordinati, nisi quia et saecula sic cursura erant, antequam requiescamus in Deo. Tunc autem requiescimus, si facimus opera bona. Ad hoc exemplum scriptum est de Deo, Requievit Deus septimo die, cum fecisset omnia opera bona valde . Non enim fatigatus est, ut requiesceret, aut modo non operatur; cum aperte Dominus Christus dicat: Pater meus usque nunc operatur. Dicit illud enim Iudaeis, qui carnaliter sentiebant de Deo, nec intelligebant quia Deus cum quiete operatur, et semper operatur, et semper quietus est. Ergo et nos, quos in se voluit Deus tunc figurare, post omnia opera bona habebimus requiem. Et quidem opera bona nostra, fratres, quae hic operamur in saeculo ante requiem, quasi cum labore sunt; et requies illa in spe est, nondum tenetur in re: et nisi esset in spe, deficeremus in labore; sed transeunt opera laboriosa et bona. Quid enim tam bonum, quam porrigere panem esurienti? et quod audiebamus modo, cum Evangelium legeretur, quid tam bonum, quam id quod admonebat generaliter, Omnis qui habet duas tunicas, det non habenti; et qui habet escas, pascat esurientem? Nudum vestire, bonum opus est: numquid semper erit hoc opus bonum? Habet aliquantulum laborem, sed habet solatium in spe futurae quietis. Quantum autem laborem habet quod vestis nudum? Bonum opus non multum laborat: malum opus habet laborem. Qui enim vestit nudum, si habet unde faciat, non laborat: si non habet unde faciat, Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Qui autem vult spoliare vestitum, quantum laboret, quis numerat? Et tamen et ista transitura sunt, cum venerimus ad illam requiem, ubi nemo esurit qui pascatur, nemo nudus est qui vestiatur. Ideo quia et ista transitura sunt opera bona, et sextus iste dies, quando perficiuntur opera bona valde, habet vesperam. In sabbato autem non invenimus esse vesperam, quia requies nostra non habebit finem: vespera enim pro fine ponitur. Sicut ergo sexto die fecit Deus hominem ad imaginem suam; sic invenimus sexto saeculo venisse Dominum Iesum Christum, ut reformaretur homo ad imaginem Dei. Primum enim tempus, tanquam primus dies, ab Adam usque ad Noe: secundum tempus, tanquam secundus dies, a Noe usque ad Abraham: tertium tempus, tanquam tertius dies, ab Abraham usque ad David: quartum tempus, tanquam quartus dies, a David usque ad transmigrationem Babyloniae: quintum tempus, tanquam quintus dies, a transmigratione Babyloniae usque ad praedicationem Ioannis. Sextus dies iam a praedicatione Ioannis agitur usque ad finem, et post finem sexti diei pervenimus ad requiem. Modo ergo sextus dies agitur. Si sextus dies agitur, videte quid habeat titulus: In diem ante sabbatum, quando fundata est terra. Iam audiamus ipsum Psalmum; ipsum interrogemus quomodo fundata est terra, ne forte tunc facta est terra: nec in Genesi sic legimus. Quando ergo fundata est terra? Quando, nisi cum fit quod lectum est modo in Apostolo: Si tamen statis in fide, ait, stabiles et immobiles? Cum omnes qui credunt per universam terram immobiles sunt in fide, fundata est terra: tunc fit homo ad imaginem Dei. Quod significat sextus ille dies de Genesi. Sed quomodo illud fecit Deus? quomodo fundata est terra? Christus venit, ut fundaret terram. Fundamentum enim nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus. De illo ergo cantat Psalmus:
2 Dominus regnavit, decorem induit; induit; Dominus fortitudinem, et praecinctus est. Videmus quia duas res induit, decorem et fortitudinem. Utquid autem? Ut fundaret terram. Sequitur enim: Etenim confirmavit orbem terrae, qui non commovebitur. Unde confirmavit? Quia decorem induit. Non confirmaret, si solum decorem indueret, non et fortitudinem. Quare ergo decorem? quare fortitudinem? Utrumque enim dixit: Dominus regnavit, decorem induit; induit Dominus fortitudinem; et praecinctus est. Nostis, fratres, quia Dominus noster cum venisset in carne, his quibus praedicabat Evangelium regni, aliis placebat, aliis displicebat. Nam divisae sunt adversus se linguae Iudaeorum: Alii dicebant, Quia bonus est; alii dicebant, Non, sed seducit turbas. Alii ergo bene loquebantur; alii detrahebant, lacerabant, mordebant, conviciabantur. Ad eos ergo quibus placebat, decorem induit: ad eos quibus displicebat, fortitudinem induit. Imitare ergo et tu Dominum tuum, ut possis esse vestis ipsius: esto cum decore ad eos quibus placent bona opera tua; esto fortis adversus detractores. Audi apostolum Paulum imitantem Dominum suum, quomodo et ipse habuit decorem, habuit fortitudinem. Christi bonus odor sumus, inquit, in omni loco, et in his qui salvi fiunt, et in his qui pereunt. Quibus enim placet bonum, salvi fiunt; qui detrahunt bono, pereunt. Quod suum erat, ille odorem habebat bonum; imo bonus odor erat: sed vae miseris qui et bono odore moriuntur. Non enim ait, Illis bonus odor sumus, illis malus odor sumus; sed, Christi bonus odor sumus, ait, in omni loco, et in his qui salvi fiunt, et in his qui pereunt. Subiecit statim, Aliis quidem sumus odor vitae in vitam, aliis odor mortis in mortem. Quibus erat odor vitae in vitam, decorem induerat: quibus erat odor mortis in mortem, fortitudinem induerat. Si autem tunc gaudes, quando te laudant homines, et placent illis bona opera tua; cum autem vituperaverint, deficis in bonis operibus, et quasi fructum bonorum te perdidisse arbitraris, quia invenis reprehensores: non stetisti immobilis; non pertines ad orbem terrarum, qui non commovebitur. Induit Dominus fortitudinem, et praecinctus est. De ipso decore et fortitudine habet alium locum apostolus Paulus: Per arma iustitiae dextra et sinistra. Vide ubi decorem, ubi fortitudinem: Per gloriam, et ignobilitatem. In gloria decorus, in ignobilitate fortis. Apud alios gloriosus praedicabatur; apud alios ignobilis contemnebatur. Decorem afferebat eis quibus placebat, fortitudinem adversus eos quibus displicebat. Et sic enumerat omnia usque in finem, ubi dicit: Quasi nihil habentes, et omnia possidentes. Cum omnia possidet, decorus est; cum nihil habet, fortis est. Non ergo mirum, si sequitur, Etenim confirmavit orbem terrae, qui non commovebitur. Quomodo enim non commovebitur orbis terrarum? Cum credunt in Christum omnes fideles, et parati sunt ad utrumque; gaudere cum laudantibus, fortes esse adversus vituperantes; non mollescere linguis laudantium, nec frangi linguis vituperantium.
3 Forte quaeramus et de hoc verbo, quare dixit, praecinctus est. Cinctio opera significat: tunc enim se quisque cingit, cum operaturus est. Sed quare non dixit, Cinctus est; sed, praecinctus est? Dicit enim in alio psalmo: Accingere gladium tuum circa femur, potentissime; populi sub te cadent. Nec ibi dixit, Cingere, neque, praecingere, sed, accingere: accingeris enim quando aliquid adiungis lateri tuo per cinctionem; ideo, Accingere gladium tuum. Gladius Domini unde debellavit orbem terrarum, occidendo nequitiam, Spiritus Dei est in veritate sermonis Dei. Quare circa femur accingere dicitur gladium? Aliud quidem ex alio de alio psalmo ad cinctionem diximus; sed tamen quia commemoratum est, non est praetermittendum. Quid est accinctio gladii circa femur? Per femur carnem significat. Non enim aliter debellaret Dominus orbem terrarum, nisi in carnem veniret gladius veritatis. Hic ergo quare praecinctus est? Qui se praecingit, ante se ponit aliquid quo praecingitur: unde dictum est, Praecinctus est linteo, et lavit pedes discipulorum suorum. Quia enim tunc humilis fuit, quando linteo praecinctus est, lavit pedes discipulorum suorum. Omnis autem fortitudo in humilitate; quia fragilis est omnis superbia: ideo cum de fortitudine diceret, addidit, praecinctus est; ut recolas Deum praecinctum humilem, quando pedes discipulorum lavit. Et exhorruit Petrus Dominum suum, magistrum suum (minus dixi magistrum suum, cum dixissem Dominum suum) curvantem se ad pedes suos, et lavantem sibi pedes, expavit, et dixit: Domine, non lavabis mihi pedes. Et ille: Quod ego facio, tu nescis modo; scies autem postea. Et ille: Non lavabis mihi pedes in aeternum. Et ille: Si non lavero te, non habebis partem mecum. Qui primo Petrus expaverat Dominum lavantem sibi pedes, plus expavit, Non habebis partem mecum; et credidit non sine causa hoc facere Dominum, nisi quia aliquod erat illud forte sacramentum, et ait: Domine, non pedes tantum, sed et caput, et totum. Et ille: Qui lotus est semel, non habet necessitatem iterum lavandi, sed est mundus totus. Non ergo ad sacramentum tanquam mundationis pertinebat, quod lavit eis pedes, sed ad exemplum humilitatis: hoc enim dixerat, Quod enim ego facio, nescis; scies autem postea. Videamus si scierunt postea, videamus si aperuit illis quod faciebat, ut videamus Dominum praecinctum fortitudine; quia in humilitate est tota fortitudo. Cum lavisset eis pedes, rursus discubuit, et ait illis: Dicitis me Magistrum, et verum dicitis; sum enim: dicitis me Dominum, et verum dicitis; sum enim: si ergo ego Magister et Dominus vester lavi vobis pedes, quomodo oportet vobis invicem faciatis? Si ergo in humilitate est fortitudo, nolite timere superbos. Humiles tanquam petra sunt: petra deorsum videtur, sed solida est. Superbi quid? Quasi fumus: etsi alti sunt, evanescunt. Ergo ad humilitatem Domini referre debemus quod praecinctus est, secundum commemorationem Evangelii, quod praecinctus est, ut lavaret pedes discipulis suis.
4 Est aliud quod in hoc verbo possimus intelligere. Diximus quia qui se praecingit, ante se ponit quod sibi adiungit, ut se cingat. Quia ergo illi qui detrahunt nobis, aliquando nobis absentibus faciunt, tanquam post dorsum; aliquando coram in faciem, sicut Domino faciebant pendenti in cruce, Si filius Dei est, descendat de cruce : non opus habes fortitudine quando tibi aliquis detrahit absenti, quia non audis, nec sentis; si autem in faciem tibi dicat, opus est ut fortis sis. Quid est, Fortis sis? Ut feras: ne forte ideo te putes fortem, cum audieris, quia percutis pugno victus convicio. Non est ista fortitudo, si conviciatus percutias, quoniam ab ira victus es : et valde stultum est, hominem victum fortem dicere, cum dicat Scriptura, Melior est qui vincit iram, quam qui capit civitatem. Meliorem dixit irae victorem, quam civitatis captivatorem. Habes ergo adversarium magnum in teipso. Cum audito convicio ira coeperit surgere, ut reddas malum pro malo, recordare verba Apostoli: Non reddentes malum pro malo, neque maledictum pro maledicto. His verbis recordatis frangis iram, tenes fortitudinem; et quia coram te ille tibi maledixit, non post dorsum tuum, praecinctus es illa.
5 Iam caetera audiamus: brevis est Psalmus, Etenim confirmavit orbem terrae, qui non commovebitur. Videtis, fratres, multi credunt in Christum, magna turba est: et tamen in hac magna turba, audistis modo cum Evangelium legeretur, quia veniet Dominus ferens palam in manu sua, et mundabit arcam suam; frumentum recondet in horreo, paleas comburet igni inexstinguibili. Sunt ergo per totam terram et boni et mali: boni grana sunt, mali palea. In aream intrat tribula: paleam concidit, triticum purgat. Quis est ergo orbis terrarum qui non commovebitur? Quod utique non diceret, nisi esset et orbis terrarum qui commovebitur. Est orbis terrarum qui non commovebitur, est orbis terrarum qui commovebitur. Quia et boni qui stabiles sunt in fide, orbis terrarum est; ne quis diceret, In parte sunt: et mali, qui non stant in fide cum senserint aliquam tribulationem, per orbem terrarum sunt. Est ergo orbis terrarum mobilis, est orbis terrarum immobilis: de quo dicit Apostolus. Vide orbem terrarum mobilem. Rogo te, de quibus dicebat Apostolus, 'Ex quibus est Hymenaeus et Philetus, qui circa veritatem aberraverunt, dicentes resurrectionem iam factam esse, et fidem quorumdam subvertunt?' Numquid isti ad orbem terrarum pertinebant, qui non commovebitur? sed palea erant: Et fidem, inquit, quorumdam subvertunt. Non dixit, Omnium; et si omnium diceret, omnes intelligere deberemus pertinentes ad civitatem Babyloniam, quae habet damnari cum diabolo: tamen fidem quorumdam dixit. Et quasi diceretur ei, Et quis eis potest resistere? subiecit statim: Firmum autem fundamentum Dei stat. Ecce habes orbem terrarum qui non commovebitur. Habens signaculum hoc. Quod signaculum habet firmum fundamentum? Novit Dominus qui sunt eius. Iste est orbis terrarum qui non commovebitur: Novit Dominus qui sunt eius. Et quod signaculum habet? Et recedat ab iniustitia omnis qui nominat nomen Domini. Modo ab iniquitate recedat: ab iniquis enim non potest recedere, quia mixta est palea tritico usque dum ventiletur. Quid dicimus, fratres? Et in ipsa area, mira res est de tritico: recedit a palea, cum exspoliatur; et non recedit ab area, cum trituratur. Quando autem omnino separabitur? Cum venerit ventilator. Ergo modo area in orbe terrarum est: necesse est ut, si proficis, inter iniquos vivas. Ab iniquis recedere non potes; ab iniquitate recede. Recedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini; et erit in orbe terrarum qui non commovebitur.
6 Parata est sedes tua, Deus, ex illo. Ex illo, quid est? Ex tunc. Tanquam si diceret, Quae est sedes Dei? ubi sedet Deus? In sanctis suis. Vis esse sedes Dei? Para locum in corde tuo ubi sedeat. Quae est sedes Dei, nisi ubi habitat Deus? Ubi habitat Deus, nisi in templo suo? Quod est templum eius? Parietibus instruitur? Absit. Mundus iste est forte templum ipsius, quia valde magnus est, et digna res quae capiat Deum? Nec capit eum a quo factus est. Et ubi capitur? In anima quieta, in anima iusta: ipsa illum portat. Magna res, fratres: certe magnus est Deus; fortibus gravis, infirmis levis est. Quos dixi fortes? Superbos, qui quasi habent praesumptionem virium suarum. Nam infirmitas illa in humilitate maior fortitudo est. Audi Apostolum dicentem, Quando infirmor, tunc potens sum. Hoc est quod commendavi, quia Dominus praecinctus est fortitudine, quando humilitatem docebat. Ergo ipsa est sedes Dei, quae aperte alio loco in propheta dicitur, Super quem requiescet Spiritus meus? id est, ubi requiescet Spiritus Dei, nisi in sede Dei? Audi quomodo describat ipsam sedem. Forte auditurus eras marmoratam domum, ampla spatia atriorum, in magna altitudine et fulgore tectorum. Audi quid sibi paret Deus: Super quem requiescet Spiritus meus? Super humilem et quietum, et trementem verba mea. Ecce humilis es et quietus, et in te habitat Deus. Altus est Deus, non in te habitat, si altus esse volueris. Certe altus vis esse, ut habitet in te: humilis esto et tremens verba eius, et ibi habitat. Non timet trementem domum, quia ipse illam firmat. Parata est sedes tua, Deus, ex illo. Ex illo, id est, ex tunc; id est, quasi quoddam tempus significat. Ex tunc, ex quo? Forte ex die ante sabbatum. Ex illo, quia titulus Psalmi praescribit nobis ex quo. Sexto enim die, id est, tempore huius mundi sexto, venit Dominus in carne. Ex illo ergo, plane ex illo secundum hominem, ex illo ex utero. Quid enim dicit alius psalmus? In splendore sanctorum ex utero. In splendore sanctorum, id est, ut illuminentur sancti, ut videant Deum in carne; et purgetur cor, unde videatur in divinitate. In splendore sanctorum ex utero. Sed quid ibi sequitur? Ne forte ex utero inde incipere putares esse Christum: Ante luciferum genui te. Cum dixisset, In splendore sanctorum ex utero, subiecit statim, ne putares Christum a tempore esse coepisse ex quo natus est, sicut coepit Adam, sicut Abraham, sicut David, Ante luciferum genui te: ante omne quod illuminatur. Per luciferum enim, aut stellas omnes significat, et per stellas tempora, quia fecit Deus stellas in signa temporum, ut ante tempora invenias natum esse Christum: et utique qui natus est ante tempora, non potest videri natus ex tempore; quia et tempora creatura Dei sunt. Et utique si omnia per ipsum facta sunt et tempora per ipsum facta sunt. Aut certe ante omnem spiritum qui illuminatur, de Sapientia dixit, Ante luciferum genui te. Intendat Charitas vestra. Quomodo ergo cum dixisset, Ex utero, veluti praecavens fidei nostrae, ne inde putaremus coepisse Christum ex quo ex utero virginis natus est; subiecit statim, Ante luciferum genui te: sic et hic cum dixisset, Ex illo, id est, ex quodam tempore, ex die ante sabbatum, ex illa sexta aetate mundi, quando venit Dominus Christus, et in carne natus est, quia dignatus est, homo factus propter nos, Deus non solum ante Abraham, sed ante coelum et terram, qui dixit, Ante Abraham ego sum : non solum ante Abraham, sed ante Adam; non solum ante Adam, sed ante omnes Angelos, ante coelum et terram, quia omnia per ipsum facta sunt: subiecit, ne tu intendens diem nativitatis Domini ex quo natus est, putares ex illo esse coepisse, Parata est sedes tua, Deus. Sed quis Deus? A saeculo tu es: ab aeterno dixit ἀπὸ αἰῶνος; sic habet graecus: αἰὼν aliquando saeculum ponitur, aliquando aeternum ponitur. Ergo, o tu qui ex illo videris natus, ex aeterno es. Non autem nativitas humana cogitetur, sed cogitetur aeternitas divina. Ergo coepit ex quo natus est, crevit: audistis Evangelium. Elegit discipulos, implevit illos, coeperunt praedicare discipuli. Forte hoc est quod consequenter dicit.
7 Elevaverunt flumina voces suas. Quae sunt ista flumina quae elevaverunt voces suas? Non audivimus: neque quando natus est Dominus, audivimus locuta flumina, neque quando baptizatus est, neque quando passus est; non audivimus flumina locuta. Legite Evangelium, non invenitis quia locuta sunt flumina. Parum est quia locuta sunt, elevaverunt voces suas: non solum locuta sunt, sed fortiter, magne, excelse. Quae sunt ista flumina quae locuta sunt? Diximus quod in Evangelio non legimus; tamen ibi quaeramus. Nam si ibi non invenimus, ubi inveniemus? Ego vobis fingere potero: et subito ero non certus dispensator, sed ineptus fabulator. In Evangelio quaeramus, simul quaeramus quae sunt flumina quae elevaverunt voces suas. Stabat Iesus, et clamabat, dictum est in Evangelio. Quid clamabat? Ecce iam ipsum caput fluminum clamat; ipse fons vitae unde sunt flumina cursura, levavit prior vocem suam. Et quid stans Iesus clamabat? 'Qui credit in me, sicut Scriptura dicit, flumina aquae vivae de ventre eius fluent.' Evangelista sequitur statim: 'Hoc autem dicebat de Spiritu, quem accepturi erant hi qui in eum erant credituri. Spiritus autem nondum erat datus, quia Iesus nondum erat glorificatus. Cum autem glorificatus esset Iesus in resurrectione et ascensione in coelos, sicut nostis, fratres; impletis ibi decem diebus propter quoddam sacramentum, misit Spiritum suum sanctum, implevit discipulos. Ipse Spiritus magnum flumen, unde impleta sunt multa flumina. De ipso flumine dicit psalmus alio loco: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei. Ergo facta sunt flumina currentia de ventre discipulorum, cum acceperunt Spiritum sanctum: ipsa flumina accepto Spiritu sancto. Unde flumina elevaverunt voces suas? quare elevaverunt? Quia primo timuerunt. Petrus nondum fuit flumen, quando interrogatione ancillae ter Christum negavit: Nescio hominem. Hic timens mentitur; nondum elevat vocem, nondum est flumen. Ubi autem impleti sunt Spiritu sancto, accersierunt eos Iudaei, et praeceperunt eis ne omnino loquerentur, neque docerent in nomine Iesu. Petrus autem et Ioannes dixerunt ad eos: 'Si iustum est coram Deo, ut vobis obediamus magis quam Deo, iudicate: non enim possumus quae vidimus et audivimus non loqui. Elevaverunt' ergo 'flumina vocem suam, a vocibus aquarum multarum.' Ad ipsam elevationem vocis pertinet quod ibi scriptum est, 'Stetit autem Petrus cum undecim, et elevata voce dixit ad eos, Viri Iudaei'; et caetera quibus annuntiat Iesum sine timore cum magna fiducia. Elevaverunt enim flumina vocem suam, a vocibus aquarum multarum. Nam et cum dimissi essent Apostoli de concilio Iudaeorum, venerunt ad suos, et indicaverunt quanta eis sacerdotes et seniores dixerunt: at illi audientes levaverunt vocem unanimes omnes ad Dominum, et dixerunt, Domine, tu es qui fecisti coelum et terram, et mare, et omnia quae in eis sunt; et caetera quae dicere potuerunt flumina elevantia vocem suam. Mirabiles suspensurae maris. Cum enim illi elevassent voces suas discipuli, crediderunt multi, et acceperunt multi Spiritum sanctum, et coeperunt multa flumina clamare de paucis. Ideo sequitur, A vocibus aquarum multarum mirabiles suspensurae maris: id est, huius saeculi. Cum coepisset Christus tantis vocibus praedicari, coepit irasci mare, coeperunt crebrescere persecutiones. Cum elevassent ergo flumina vocem suam, a vocibus aquarum multarum mirabiles suspensurae maris. Suspensurae, exaltationes sunt; quia quando irascitur mare, suspenduntur fluctus. Suspendantur fluctus quantum volunt, fremat mare quantum vult; mirabiles quidem suspensurae maris, mirabiles minae, mirabiles persecutiones, sed vide quid sequitur: Mirabilis in excelsis Dominus. Compescat se ergo mare, et aliquando tranquilletur, detur pax Christianis. Turbabatur mare, fluctuabat navicula. Navicula Ecclesia est, mare saeculum est. Venit Dominus, ambulavit super mare, et pressit fluctus. Quomodo ambulavit Dominus super mare? Super capita istorum fluctuum magnorum spumantium. Potestates, et reges crediderunt, subiugati sunt Christo. Ergo non terreamur, quia mirabiles suspensurae maris: Mirabilis in excelsis Dominus.
8 Testimonia tua credita facta sunt nimis. Magis quam mirabiles erant suspensurae maris, et mirabilis in excelsis Dominus. 'Testimonia tua credita facta sunt nimis. Testimonia tua,' quia dixerat illud ante: 'Haec dico vobis, ut in me pacem habeatis, in mundo autem pressuram.' Ergo quia mundus pressuram vobis facturus est, dico vobis. Coeperunt pati, et confirmarunt in se quod illis praedixerat Dominus, et magis fortes sunt facti. Cum enim videbant impleri in se passiones, sperabant compleri in se et coronas: et ideo 'mirabiles suspensurae maris; mirabilis in excelsis Dominus. Ut in me,' inquit, 'pacem habeatis, in mundo autem pressuram.' Ergo quid facimus? Saevit mare, extolluntur fluctus, et rabidi fremunt; pressuras patimur: nonne forte deficimus? Absit. 'Mirabilis in excelsis Dominus.' Adeo et ibi cum diceret, 'ut in me pacem habeatis, in mundo autem pressuram;' quasi dicerent, Putas non premet nos mundus, et exstinguet nos? statim subiecit, Sed gaudete, quia ego vici saeculum. Si ergo ait, ego vici saeculum, adhaerete illi qui vicit saeculum, qui vicit mare. Gaudete ad eum, quia mirabilis est in excelsis Dominus, et testimonia tua credita facta sunt nimis. Et quid factum est de his omnibus? Domum tuam decet sanctificatio, Domine. Domum tuam, totam domum tuam: non hic, aut hic, aut ibi; sed domum tuam totam, per totum orbem terrarum? Quare per totum orbem terrarum Quia correxit orbem terrae, qui non commovebitur. Domus Domini fortis erit; per totum orbem terrarum erit: multi cadent, sed domus illa stat; multi turbabuntur, sed domus illa non movebitur. Domum tuam decet sanctificatio, Domine. Numquid parvo tempore? Absit. In longitudinem dierum.



Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM XCI. SERMO <<<     >>> IN PSALMUM XCIII. SERMO
monumenta.ch > Augustinus > 92